Liber Paralipomenon Primus*

Caput 17: Versus 4

Non aedificabis.Quia vir sanguinum es. Debet enim in se mundus esse, qui aliena corrigere vult, ut terrena desideria fugiat, et tanto perspicacius fugienda videat, quanto ipse haec per scientiam et vitam verius declinat. Superjectas sordes manus detergere non valeret, quae lutum tenet. Quod juxta antiquae translationis seriem bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem et divina voce dicitur:Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es.Templum Domini aedificat, qui corrigendis proximorum mentibus vacat. Templum Dei sumus, qui ad veram vitam ex ejus habitatione constituimur, unde:Templum Dei sanctum est quod estis vosI Cor. 3.. Vir sanguinum templum Dei aedificat. Qui enim adhuc carnalibus incubat, necesse est ut instruere proximorum mentes erubescat.
(* Traductions européennes)